CHAMAELEON

CHAMAELEON
I.
CHAMAELEON
commentarios libros in vatios Poetas edidit, nimirum eum εν τῷ περὶ Α᾿νακρέοντος citat Athenaeus, l. 12. Item, l. 13. περὶ Σαπφοῦς, et περὶ Σιμωνίδος. Ad haec περὶ Θεςπίδος Michael Apostolius, proverbiô, οὐδὲν πρὸς Διόνυσον. Idem Scholiastae Apollonii in l. 2. citatur, εν πέμπτῳ περὶ Ι᾿λιάδος: quod nihil aliud est, quam in quinto super Iliade, Variorum nempe Poetarum argumentum expendit. Idem et alia edidit. Eaque mter de Diis librum. Clem. Alex. l. 1. Χαμαιλέων δὲ ἐν τῷ περὶ θεῶν. Item scripsit de ebrietate. Idem Clemens eôdem l. Χαμαιλέων ὁ Η῾ρακλειώτης ἐν τῷ περὶ μέθης. Quo ex loco patriam eius discimus; Commentatus quoque est περὶ Σατύρων, cuius libri mentionem facit Mich. Apostolius, proverbiô Α᾿πώλεσας τὸν οἶνον, etc. meminit et Chamaeleontis Laertius, in Platone; ubi ex eo prodit, Lycurgum quoque studiosum fuisse Platonis. Idem ex co in Heraclide nattat, Hcraclidem hunc suffuratum sua fuisse ex Homero et Hesiodo. Vide Ions. de Script. Hist. Philosoph. l. 1. c. 17. Voss. de Hist. Graec. l. 3. p. 340. s. Nic. Lloydius.
II.
CHAMAELEON
ut habet Tertullian. de Pallio, c. 3. pellicula vivit, capitulum statim a dorso, nam deficit cervix, itaque durum reflecti: sed circumspectu emissitii ocelli, ixno luminis puncta vertiginant, hebes, fessus vix a terra suspendit, molitur incessum stupens et promovet, gradum magis demonstrat, quam explicat, ieiunus scilicet semper et indesectus: oscitans vescitur, follicans ruminat, de vento cibus. Tamen et Chamaeleon mutare totus, nec aliud valet: nam cum illi coloris proprietas una sit, ut quid accessit inde suffiunditur: hoc soli chamaeleonti datun, quod vulgo dictum est, de corio suo ludere. Ubi vide quae Salmasius erudite adnotat. In Africa multum reperiri tradit Plinius, frequentiorem in India: Hodie in Syria, Aegypto et Arabia inveniri aiunt. In vineis sub pampino reperiri, addit Tertullianus: At cum offenderis apud vineam poene sub pampino totum, ridebis ilico audaciam et Graeci iam nominis. Inter folia rhamni alterius in Aegypto plurimum offendi, restantur ex Neotericis quidam. Figutâ et magnitudine lacertae esse, scribit Plin. l. 8. c. 33. Cassiodorus parvorum serpentium generi dicit consimilem; Aristoteles ὄλον τȏυ σώματος χῆμα σαυροειδὲς sililiter facit. Quare mirum, eundem Plinium, l. 28. c. 8. crocodilo Aegyptio Niliaco magnitudine comparare. Sed decepit eum Democritus, qui l. peculiari de Chamaeleonte, illum κροκοδείλῳ τὸ μέγεθος ὅμοιον εἶναι, crocodilo magnitudine parem esse scribit; verum Iones, quorum linguâ is usus, κροκοδείλους lacertas vocare, docet Herodotus disertis verbis, Musâ 2. Cauda tamen amplior ac prolixior, atque in vertiginem torta, Chamaeleonti; in cuius dorso porro spina eminet ac recurvatur, ut piscibus: at lacertae dorsum planum est. Sed et ei crura recta, et longiora, quam lacertae: rostrum haud absimile suillo, etc. Quam in rem vide quamplura apud eundem Salmas. ad Solin. p. 873. et seqq. nec non apud Iac. Sponium, Itinerar. Graeciae, ubi varieratem colorum, quibus subinde Chamaeleon se ipsum distinguit, ab animi passionibus, ira, metu, etc. quibus vatie agitatur, ingeniose arcessit: De herba vero cognomine, Salmasium iterum, l. cit. p. 302. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Chamaeleon — Nombre Latino Chamaeleon Abreviatura Cha …   Wikipedia Español

  • chamaeleon — n. [L. Chamaeleon, Gr. chamaile wn, lit., ground lion; chamai on the ground + le wn lion.] (Zo[ o]l.) a lizard of Africa and Madagascar able to change skin color and having a projectile tongue. Syn: chameleon. [WordNet 1.5] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Chamaeleon — n. (Astronomy) a small constellation in the southern skies between Hydrus and Musca. Syn: Chameleon. [PJC] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Chamaeleon — [kə mē′lē ən] n. [L, see CHAMELEON] a S constellation near the celestial pole …   English World dictionary

  • Chamaeleon — For the type of lizard, see chameleon. For other uses, see chameleon (disambiguation). Chamaeleon Constellation List of stars in Chamaeleon Abbreviation Cha …   Wikipedia

  • chamaeleon — Chameleon Cha*me le*on (k[.a]*m[=e] l[ e]*[u^]n), n. [L. Chamaeleon, Gr. chamaile wn, lit., ground lion; chamai on the ground + le wn lion. See {Humble}, and {Lion}.] (Zo[ o]l.) 1. A lizardlike reptile of the genus {Cham[ae]leo}, of several… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Chamaeleon — noun A small circumpolar constellation of the southern sky, said to resemble a chamaeleon. It lies south of the constellations Carina and Musca …   Wiktionary

  • chamaeleon — noun lizard of Africa and Madagascar able to change skin color and having a projectile tongue • Syn: ↑chameleon • Hypernyms: ↑lizard • Hyponyms: ↑African chameleon, ↑Chamaeleo chamaeleon, ↑horned chameleon, ↑ …   Useful english dictionary

  • Chamaeleon (philosopher) — Chamaeleon (or Chameleon, Greek: Χαμαιλέων; c. 350 c. 275 BC), was a Peripatetic philosopher of Heraclea Pontica. He was one of the immediate disciples of Aristotle. He wrote works on several of the ancient Greek poets, namely: περὶ Ἀνακρέοντος… …   Wikipedia

  • Chamaeleon (plant) — Chamaeleon Scientific classification Kingdom: Plantae (unranked): Angiosperms (unranked): Eudicots …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”